Transcribed from the 1825 edition , email
Auctore Guilielmo Macoubrey.
Icterus, de quo scribere mihiproposui, morbus est ex antiquo tempore medicinænotus. Celsus, medicus Romanorumpræclarus, familiariter de eo disseruit, clareque eumdelineavit. Pars corporis autem quam occupat scriptori eipatefacta non fuit; si ex silentio ejus fas sit judicare.
Seculorum experientia desideratum id nobis expsuit. Atque hodie certum est, ductus ad intestina p. 2bilem vehentes,et duodenum, sedes esse morbi.
Indicia morbi hæc sunt: cutis et oculorum flavedo,fæces argillaceæ spissitatis propriæ, sensus instomacho satietatis gravis, dolor ex pressu et post cibum, sitisassidua, vomitus, spiritus difficultas, singultus frequens,membrorum resolutio, corporis totius languor maximequeintestinorum, et urina rubicundula, lintea colore luteotingens. Hæc signa sunt quæ morbum in generedesignant, nonnunquam autem nonnulla eorum desunt; morbusquenoster, sicut alii, multis varietatibus obnoxius est.
Hæc variatio morborum est, quæ artemHippocraticam, medicinæ tironi, tam difficilem reddit;quæ super causas abditas velum pandit, soloexperientiæ oculo penetrandum; et quæ ei, quiscientia artis scripta exhausta, eam applicare aggreditur,studium ejus omne vanum esse, persuadet; sapientiamquecolligendam esse, non tantum ex scriptis, sed etiam ex paginislatis Naturæ.
In Ictero difficultas hæc non multum tenet: cutis flava,defectusque in fæcibus bilis, satis illum denotant, etsymptomata hæc semper adsunt. “Color autem eummorbum detegit, maxime p. 3oculorum, in quibus, quod album essedebet, fit luteum.”—Cels.
Divisio, quam in hac re tractanda sequi volo, hæcest. Primo, Morbi causas scrutari: Secundo,Effectus ejus: Tertio, Modos quibus amovendi sunt.
Sect. I.—Secundum opinioneshodie maxime receptas causæ proximæ icteri sunt,obstructio ductus hepatici, ductus cystici, aut ductus communischoledoci, per calculum biliarem; tumorem hepatis aliusve partis;vel per ductus ipsius constrictionem spasmodicam; etpræterea bilem in duodeno collectam morbum inducere, aliidicunt.
Calculi præsentia causa frequentissima certe est,ideoque locum primum postulat. Sæpissime calculi invesica biliari, sed non semper, formantur; in ductu hepaticointerdum enim apparent. Morbus, ex obstructione ductuscystici oriens, multum differt ab eo, ductus hepatici, aut ductuscommunis choledoci obstructione, effecto. In illo flavedomulta, ac vomitus adsunt. In his duobus, multo minusapparent. In omnibus, intestinorum torpor fæcesqueargillaceæ adsunt.
p. 4Flavedoeffectus est bilis in constitutitonem absorptæ. Secretione omni hepatis per ductum hepaticum transeunte,sequitur, ut ductu eo clauso, haud multum bilis absorbi posset,eum hepar in re tali munus brevi tantum impleret. Vomitusqui fluxu in stomachum bilis factus est, aut in duodeno ejusdemirritatione, etiam afforet. Sed torpor intestinorum, etcolor fæcum proprius, inopia in intestinis bilis producti,necessarie occurrunt.
In ductu hepatico attamen calculus raro fit. Quod ibibilis non longum permanet, et quod ei, illic, non ea nutura estut depositum faceret. In vesica fellis frequentissimi sunt,unde in ductum cysticum progrediuntur. Bilis, perintervallum non breve, in vesica remanens spis